- INTEGER Bos
- INTEGER Bosin holocaustum offerri iubetur, Lev. c. 1. v. 3. si holocauslum erit oblatio eius e bobus maris integri offerto illam; ad portam tentorii concentûs offerto illam: etc. vide quoque Liv. c. 22. v. 23 et Num. c. 29. v. 8. ubi de sacrificiorum integritate et perfectione accurate agitur, Cuiusmodi victimas integras, puras omnique labe carentes requirebat Deus, cum ad religionis honorem ac decus; tum ad Christi perfectionem, innocentiam ac sanctitatem restandam; tum denique, ut eos moneret, pretiosissima quaeque, quodqueve in nobis optimum est, Deo offerendum, consecrandumque. Unde queritur Deus panem pollutum, et caecum ad immolandum offerri sibi, apud Malach. c. 1. v. 7. et 8. Certe et Aegyptios τοὺς καθαροὺς ἄρσενας τῶ βοῶν καὶ τούς μόχους. boves mundos eosque mares et vitulos immolare, et Sacerdotem apud illos ad id constitutum scrutari consuevisse, ὀρθοῦ ἱςεῶτος τȏυ κτήτεως καὶ ὑπτίου, pecude tam erectâ et stante, quam vesupinatâ, legimus apud Herod. l. 2. c. 41. Quo facto, si perfectam et ab omni vitio immunem repererat, eam notabit byblo cornibus alligato et applicitâ terrâ sigillari cum annulo suo impresso. Alioquin enim pecudem ἀσφράγιςον immolare grande nefas credebant, Ibid. Sed et Gentilium alii, priusquam victimam coronarent, explorabant, εἰ εντελὲς s. παντελὲς ἐίη, an ligitima et perfecta esset, ne quid sorte mactarent, quod Numine indignum esset, teste Luciano de Sacrif. Imo, Indos hac fini non iugulare, sed praecluso spiritn necare solitos, ἵνα, ne quid mancum, sed integrum, offerretur Deo, tradit Strabo l. 15. et Philo περὶ τȏυ Καΐν Integrum autem exponit Pollux. ἄρτιον, ἄτομον, ὁλόλληρον, ὑγιὲς, ἄπυρον, παμμελὲς μὴ κολοβὸν, μηδὲ ἔμπηρον, μηδὲ ἠκρωτηριατμένον, μηδὲ διάςροφον, μηδὲ ἀνάτηρον, l. 1. c. 1. in cuius rei signum et coronabantur victimae; integritatus enim et perfectionis symbolum corona, ut norum etc. vide Sam. Bochart, Hieroz. Parte pr. l. 2. c. 33. supra Haemus, et de Regis sacrorum integritate apud Athen. infra in voce Rex: aliquid etiam, ubi de ritu super Testibus iurandi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.